2619. Mihi aliquoties dixerunt, quod hoc mandatum esset, sed respondere iis datum, quod non mandatum, sed permissum, quia tales essent, sicut permittitur diabolo, quia talis, cruciare homines, permissiones tales, quia tales fuerunt usque a Jacobo, iis videbantur mandata, nam tales nihil aliud capiunt, quam quod mandata sint, quare secundum apparentiam et fallaciam eorum sensus quoque in iis loquutum; quod non Divinum seu Domini mandatum fuerat, constare potest clarissime ex eo, quia contrarium seu oppositum est Amori Coelesti, et unius hominis erga alterum; de quo amore Dominus toties loquutus est, et Dominus est Ipse Amor; a Quo Unico omnis Amor Coelestis in Coelis, et Amor conjugialis, et amor parentum erga liberos. 1748, 16 Julius.