2618. Tales erant posteri Jacobi, quod crudelitatem exercerent in gentes, et inde summam suam jucunditatem haberent, sic crudelissimi, nec ob alium finem, quam ut exercerent {1} vindictas, ut ajebant, et praetexebant sancta, cum talis finis nusquam fuerat apud eos, sed modo cupiditas talis, sicut manifeste constare potest ex iis quae de iis narrantur {2}, cum ii pejores idololatrae essent. Tum modo in animum eorum venit, quod hostis esset eorum, ex quacunque causa, illico putabant sibi licere omnem crudelitatem exercere in eos, eorum faeminas, uxores, infantes, sicut constat quoque de Davide contra Nabalem [I Sam. XXV], qui tamen erat ex fratribus eorum, ita in caeteris: praeter quod non aliud habebant, quam quod excursiones facerent, et omnia diriperent, necando omne quod vivum esset apud homines. @1 ms. exercererent$ @2 ms. narantur$