Spiritual Experiences (Buss) n. 2617

Previous Number Next Number See English 

2617. {1} Tales jucunditates infernales regnabant in posteris Jacobi, qui non majorem jucunditatem percipiebant, quam ut gentes cruciarent, sicut legitur quoque de Davide, quod filios Ammonis sic cruciaverit, II Sam. XII: 31, ubi talia intelliguntur, et {2} similes triturationes significantur; sed erant infernales, nusquam mandatae, nec usquam alicui licitae, nisi quibus nervus femoris luxatus, hoc est, quibus pars inferior femoris separatur a parte ejus superiore, sic ut contraaia jucunditas sit in parte inferiore, quam in superiore: quare per luxatum {3} nervum Jacobi, talis separatio seu mutatio in oppositum intelligitur; exinde constare potest, quid intelligitur per calcaneum, quod laesum est, in Genes. [III: 15] a serpente; tum quod Jacobus tenuerit calcaneum Esavi, et quod nomen ejus idem {a} significet [XXV: 26]; sic in specie intelligitur per serpentem, qui laedit calcaneum seminis mulieris. 1748, 16 Julius. @1 2616 deest$ @2 ms. intelliguntur; et$ @3 ms. luatum$ @a h.e. = in calcaneum prehendere, supplantare$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church