2630. Sed non apparent homini ut necessitates, nam ex se cogitare, et ex se agere, sibi videtur, et quidem ex causa, quod per ea, quae amat, seu quae ejus amoris sunt, proinde quae cupit [ducatur] {1}, et sic flectitur ad bonum; quodcunque fit ex aliquo amore, seu cupiditate, hoc apparet homini liberum, proinde apparet sicut nulla necessitas, cum tamen tales necessitates sunt per quas homo ducitur, et flectitur a Domino in bonum ejus, tale, quod usquam possibile est respective ad ejus vitam, et vitae spiritualia et coelestia. 1748, 17 Julius. @1 sic J.F.I. Tafel$