Spiritual Experiences (Buss) n. 2631

Previous Number Next Number See English 

2631. Quod Lingua Hebraica talis, ut nihil artificiale sit, sicut dum loquuntur spiritus

Quod Lingua Hebraica talis sit, ut comprehendat ideas, et quidem tales sint voces, ut in unaquavis sint ideae plures, sic ut sint ideae communes magis quam voces linguae alius, constare potest ex multis, tum quoque quod vocales ibi nullae fuerint, ut sensus literae ex sensu interiori nosceretur, non autem sensus interior a sensu littrae, quod fit potius, dum vocales sunt adjunctae {1} [vide 2414]; quare qui sensum literae ex sensu interiori percipit, is melius intelligit quid scriptum litera hebraea absque vocalibus, quam cum iis; ideo quoque voces nominum nec distinguuntur initialibus majoribus, ideo quoque nec distinctio per commata, et similia, quae in linguis, in quibus attenditur ad sensum literae: praeterea etiam naturalis est modus loquendi in Verbo, non artificialis, sicut manifeste constare potest a multis, quod nempe loquantur ubivis fere, sicut persona ipsa loqueretur, et non dicitur, quod sic loquutus, sed quasi ille loqueretur, ita in aliis. 1748, 17 Julius. @1 sic J.F.I. Tafel; ms. adjuncti$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church