Spiritual Experiences (Buss) n. 2632

Previous Number Next Number See English 

2632. Quod loquela spirituum interiorum appareat intuitioni meae {1} sicut nubecula coerulea et candida

Cum apud me loquuti sunt spiritus boni interiores, non intellecta mihi loquela, modo perobscure in idea, quod de aliqua re, tunc apparebat mihi loquela eorum sicut color coeruleus, mixtus albo candido pulchro, candorem non describere possum, quia talis non datur, exinde constare potest, quod veritates interiorum spirituum repraesententur, sicut quoque pluries manifeste repraesentatae mihi sunt per nubes candidas se elevantes, descendentesque in coeruleo. @1 sic J.F.I. Tafel; ms. mea$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church