2633. In Verbo quandoque nubes memorantur, per quas intelliguntur veritates, cum candidae, et falsitates cum nigrae; sed se habent nubes candidae, quae sunt veritates, secundum qualitatem hominis percipientis, sic ut iis qui in falsitate sunt, appareant nubes nigrae, ut candidae, tum nubes candidae, ut obscurae, sicut in monte Sinae [Exod. XIX: 16, XXIV: 15-18] et alioquin coram oculis populi, qui in falsitate fuit. 1748, 17 Julius.