Spiritual Experiences (Buss) n. 2634

Previous Number Next Number See English 

2634. Quomodo se habent scientiae naturales, et earum veritates respective ad veritates spirituales et coelestes

Cum in tacito sermone cum spiritibus, tunc insinuatum, quod eruditi in orbe, difficulter intellecturi sint, quod scientiae naturales et philosophia humana, non solum obscurent, sed etiam prorsus obtegant et sic exstinguant lucem veritatum spiritualium, cum tamen in ea veritates sint, et conducant tantum confirmandis et quasi illuminandis veritatibus spiritualibus, quare spiritus qui nec illud potuerunt intelligere, repraesentabant veritates naturales sicut pellucidas, per quas translucerent veritates spirituales, ita quoque putant eruditi orbis, nec quisquam aliter id capit, nisi quem Dominus docuit; at respondere mihi dabatur, et repraesentare, quod veritates istae, sint in se tenebrae et caligines, sed dum a veritatibus spiritualibus, quae a Domino, illuminantur, tunc fiunt sicut pellucidae, nam veritatibus spiritualibus Domini inest lux, et lucidas facit veritates naturales, et nequaquam vicissim; nam contra ordinem est, sicut etiam contra omnem rationem, quod id quod in se est mortuum, et caligo, vitam et lucem dare possit, iis quae sunt vitae et lucis.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church