Spiritual Experiences (Buss) n. 2638

Previous Number Next Number See English 

2638. Continuatio de tribulis et serris, de quibus prius d. 16 Julius

Quid "tribula," vide prius [2615], nempe quod sint vasa trituratoria olerum cum instrumentis triturantibus ibi ferreis, quibus diminuuntur {1}, in altera vita turba quae oblectatur crudelitate et adulteriis, et habitant regionem calcanei sinistri, in phantasia sua, talibus uti sibi videntur, exercendo crudelitatem suam perennem {2}; quare David [talia instrumenta] ex talibus spiritibus, vel a sociis suis, qui in visionibus fuerunt, et ea viderunt apud tales, didicit, et simili crudelitate, nempe mere infernali usus est, quod nusquam ei mandatum, ut scirent quoque, qualis David fuit, tametsi per eum sancta repraesentantur. @1 ms. dimunuuntur$ @2 ms. perennem$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church