2639. [Quid] porro "secures ferri," de quibus eodem loco II Sam. XII: 31, per secures ferri intelliguntur instrumenta, quibus infernales similes etiam eodem loco per phantasiam, utuntur, secures sunt sicut carnificum latae, et hominem non amputant seu occidunt, sed aperiunt quoad ventrem, extrahuntque intestina, et securi ferri lata eximunt, et circumvolvunt, et sic extrahunt, usque dum intestina singula extracta sint.