2643. Hoc infernum, nempe quod regionem calcanei sinistri tenet, hodie multum augescit, nam multiplicantur hodie ibi ab adulteris et crudelibus, seu qui in adulteriis et crudelitate oblectantur, et ibi tales phantasias habent; imo permulti, qui in vita corporis in societate hominum quoque apparuerunt modesti et mansueti, de quibus homines nusquam tale suspicati sunt, et qui in dignitatibus sunt, et ibi oblectant ita phantasias suas, et praeferunt jucunditatem istam prae omni jucunditate; ita amat unus alium torquere, tametsi amicissimum.