2644. Sed quia talis contra ordinem omnem Divinum jucunditas semet consumit, ideo ita putida fit tandem, et graveolenta iis, ut vivere tandem teneantur in graveolentia mortifera, usque dum destituti omni socio, in cruciatu sedeant, deformes {1}, sicut sceleta deformia, de quibus etiam prius [2624-25]. 1748, 18 Julius. @1 ms. defermes$