Spiritual Experiences (Buss) n. 2651

Previous Number Next Number See English 

2651. Quod homines in una urbe, inque uno loco, usque [quoad] eorum spiritum, quisque potest prorsus alium locum, inter spiritus, esse sortiti {1}

Sicut constat, quod spiritus, in altera vita, ubicunque loci in tellure mortua eorum corpora, et ii ubicunque loci sint, usque situm in corpore maximo sortiantur secundum eorum qualitates seu facultates, similiter homines in terra, eorum spiritus [sortiuntur situm], nec quicquam facit, quod in uno loco sint, sicut quod unus amicus alterius: unus potest in inferno esse, inter infelices, alter in interiori sphaera proborum spirituum, unus supra caput alter infra, unus a sinistro alter a dextro, locus, nihil efficit, ubi sunt. Hoc cum veritas, non ratiocinandum de veritate rei ex ausis, et si causae nullae inveniantur, infirmanda aut neganda veritas, ut solet, sed quia veritas, credenda {2}; sique causas velint investigare, id possint, non prohibetur, modo ne si causam non inveniunt, aut tunc plura influunt nonsolubilia, ideo non veritas neganda {a}; sicut in omnibus fere in natura, quae oculis videmus et sensu capimus, si omnia negarentur, quia non causae inveniuntur, nihil esset verum naturale, in ullo regno. 1748, 19 Julius. @1 sic ms.; vide praefationem hujus editionis sub capite "Idiosyncrasies"$ @2 ms. veritas credenda$ @a legerim ne...ideo veritas negetur$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church