2655. Quod ideae hominum et inde spirituum, quales sunt, in altera vita explorentur
2655. In vita corporis ex variis colliguntur ideae, et contexuntur, tam quae rerum naturalium sunt, quam quae rerum spiritualium, quae secundum ea quae unicuique ideaeesunt ingesta, explorantur, nam unaquaevis idea infinita continent {1}, sic qualia sunt ea, quae componunt ideam, sic indefinitas, [talem] homo sortitur vitam post mortem, nam talis est homo seu ejus spiritus, quales ejus ideae. 1748, 19 Julius. @1 sic ms.; vide praefationem hujus editionis sub capite "Idiosyncrasies"$