Spiritual Experiences (Buss) n. 2656

Previous Number Next Number See English 

2656. De Satana

Sunt qui non solum crudelitatem, de quo prius [2615-19, 2638-45], exercent, sed etiam, ut dictum [ibid.], oblectantur adulteriis, sic ut nihil iis jucundius, talis mihi apparuit, cujus solum labium superius mihi videndum offerebatur, erat grande, deforme, et squamosum; quale eorum reliquum corpus, non offerebatur visui meo; quod eorum antesignanus David et {a} talis, mihi referebatur, tales volunt possidere homines, et quidem eorum corpora, et sic ea habitare, si permitteretur; et variis artificiis utuntur ad possidenda, nam in mundum redire cupiunt; contrarii prorsus sunt amori conjugiali, nam delectantur adulteriis, et contrarii inde amori erga proximum, nam unum sequitur ab altero, quare crudeles; qui offerebatur mihi, acute agebat, sic ut pervertere posset probissimum, si possibile, nam sua venena ingerit in medullas, ut ajunt, hoc est, in interiora idearum, et flectit bonas affectiones in malum, dolo interiori. 1748, 20 Julius. @a legerim etiam$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church