Spiritual Experiences (Buss) n. 2690

Previous Number Next Number See English 

2690. Visio de numero quorundam annorum, et quae inde consequuta

Cum in lecto essem, clausis oculis, clare sicut in luce, et magis, ante oculos, et quidem ad distantiam ab oculo dextro, paululum superius, primum [visus] {1} numerus annorum 1-48, qui numerus cum disparuit, e longiori distantia visi mihi sunt numeri 1-53/1-94, numeri inter 1 et 48, tum inter 1 et 53 et 1 et 94 non observati sunt, substitutum loco 17 semel {2} 15, sic ut nescirem, num numeri essent 1548, 1553, 1594, vel num essent 1648, 1653, 1694, vel num 1748, 1753, 1794. Postquam hi numeri in tabula clare mihi visi, vir mihi visus (2691.) est, deformis, qui illico disparuit {3}, et tunc sicut sanguineum in sphaera, sicut sanguinea sphaera; et post aliquod temporis spatium cadus plenus liquore quodam, quem putabam sanguinem, et tunc sanguis e cado, orificii minoris quam esset [ipse] cadus, qui ex ferro malleato, visus ebullire {4}. Postquam haec visa sunt, spiritus, sicut solitum, plura ominati, quid visio haec dicere vellet; quidam quod aliquid significaret funestum iis annis, et quidam aliter, sed quid significet nondum scio. @1 sic J.F.I. Tafel$ @2 ms. 17; semel$ @3 ms. desparuit$ @4 ms. malleato visus, ebullire$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church