Spiritual Experiences (Buss) n. 2697

Previous Number Next Number See English 

2697. Angelica autem, quae ideae spirituum interiorum est principium, seu ex qua ut a suo principio nascitur idea spirituum interiorum, est talis ut prorsus inexpressibilis sit, mihi apparuit sicut quoddam, quod inexpressibile, cum indefinita varietate, sed cujus notio mihi data aliquoties in somnis, per tales non solum cogitant, sed etiam loquuntur inter se, suntque in luce, quae si dici potuissent, nulli mortalium apparerent {1}; modo dicere licet, quod loquela et ideae eorum, et felicitates eorum inde, sint continua principia loquelae, idearum et felicitatum spirituum interiorum, et per hos, loquelae, idearum, et jucunditatum spirituum inferiorum, seu hominum. 1748, 28 Julius. @1 ms. appareret$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church