Spiritual Experiences (Buss) n. 2698

Previous Number Next Number See English 

2698. Ab angelica labente in interiorum spirituum loquelam ad me perveniens, videbatur [loquela] mihi ita sparsa ut nihil cohaereret, at usque reducebantur omnia in talem ordinem, ut afficeret angelos, quod quoque scire mihi dabatur, inde scire potui, quod ea quae homini insinuantur a Domino, tametsi ita sparsa appareant homini, usque quod {1} in angelico coelo sit connexio mirabilis, et in homine effectus eum perficiendi, ita aliter prorsus res apparent angelis, ac homini, quare {2} si homo ab effectibus concludit, eorumque inconstantiis, nimium fallitur. 1748, 28 Julius. @1 ms. quo$ @2 ms. quaere$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church