Spiritual Experiences (Buss) n. 270

Previous Number Next Number See English 

270. Quod sphaerae ubi sunt animae post mortem correspondeant partibus et membris corporis humani

Ab experientia viva et admodum sensibili edoctus sum, quod sphaerae ita dictae, ubi versantur animae humanae post mortem corporis correspondeant prorsus membris humanis, quod nempe sphaerae coelestes capiti hominis, inferiores vero lumbis, et infimae pedibus, quare cum iterum absque columna angelica circum me [228], demissus sum in locum inferiorem, tunc ad sensum percipere mihi concedebatur, quod inferior locus, ubi erant animae, corresponderet {1} pedibus, ita infimus locus, correspondere debet plantis seu sub plantis, quod tamen non percipere potui, quia non tam profunde demissus, imo etiam ex Misericordia Dei Messiae, sentire mihi concedebatur, quod ex inferioribus locis emergerent et sic venirent in coelum ultimum in {2} loco inferiori cum iis locutus sum, simul etiam cum surgerent et {3} quod laetitiam suam quoque contestati sint, quod a vinculis et fovea exsoluti sint. 1747, die 28 Nov. @1 ms. correspoderet$ @2 ms. ultimum, in$ @3 ms. surgerent, et$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church