Spiritual Experiences (Buss) n. 269

Previous Number Next Number See English 

269. De praestigiis, magicis artibus, hariolis ac similibus, unde eorum origo

Per experientiam mihi ostensum est, quod aliqui spirituum putaverint se omnia posse in coelo et in terra, modo edocti ex repraesentationibus, quae divina involvunt, eas transferre in exercitium, putantes, quod ea similem effectum ederent, ac si divina essent, ipsas repraesentationes non opus est describere; hoc permittitur primum, ob causas plures, cumprimis ignorantiae, quando addiscuntur ab iis qui simpliciter credunt talia {1} vim miraculosam habere, sed postmodum pervertuntur a cupiditatibus, ut ea exerceant lucri suique studio, tunc illico finis perit, et fiunt instar foliorum caducorum, seu putaminum absque nucleis, quae sponte dilabuntur, et pereunt: haec mihi repraesentata sunt per seriem quandam, quam praelongum foret describere. 1747, die 27 Nov. Ii qui exercitia talium exercent, hodie sublati {2} sunt, et spiritus tales in vinculis tenentur; aliquoties quasi soluti me ad discenda similia, persuadere cupiebant, sed incassum, ex misericordia Dei Messiae, quare in sua vincula remissi, ubi non possunt non insignem mutationem, per cruciatus, subire, qui vel igni vel putredini assimilantur {3}. Tales fuerunt magiae aegyptiacae, quia perverterunt repraesentationes antiquae Ecclesiae, et inde exercebant magias, quae innumerabiles potuerunt esse, sed fuerunt omnia sicut putamina absque nucleis, ut folia succo absente, quae decidunt, tametsi florere aliquantisper externevideantur; talibus magiis comparantur itaque ea quibus praepollere videtur homo, sicut propria prudentia, et similia, quibus regere totum putet, similiter scientia {4} et philosophia, quibus regere spiritualia {5} et coelestia putat. sunt similia hariolis et praestigiis, quare ea hodie intelliguntur per praestigias et similia, tum per sapientiam aegyptiacam et similia. 1747, die 27 Nov. @1 ms.credunt, talia$ @2 sic J.F.I Tafel; ms. sublata$ @3 ms. assimilatur$ @4 imperfectum in ms.$ @5 ms. spirituali$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church