2700. Tales fuerunt apud me, (Salomo), et cum aderat is, omnes spiritus in longinquum cogebantur abire, ne obvelarentur tali sphaera nebulosa, de qua prius [2681, 2683-85], sed quamdiu ii erant, super capite meo, prope, pedibus insistentes capiti, spiritus, sicut aliquoties dicebant, quammaxime angebantur, non potuerunt sustinere quicquam quod [ii] loquerentur, e statu suae licentiae, ita deturbati, in statum generis servitutis, quam sufferere {a} nequaquam poterant; ita habent se sphaerae in mundo spirituali, secundum genios et animos eorum, et ita se habent alii respective ad eos, ita cum infinita varietate; similiter se habet res inter homines, qui enim liberi volunt esse, nec sustinent societatem eorum, qui tales sunt, sed se eripiunt, nam anguntur in societate eorum. 1748, 28 Julius. @a = sufferre (forma antiqua)$