2740. De praestigiis seu truldom {a} in altera vita. De sphaera eorum, qui mundani sunt, in altera vita, et aliis imperare cupiunt
Qui in vita corporis tales sunt, ut per interiores astutias alliciunt ad se socios et amicos, et per externa se insinuant, in altera vita, sphaeram satis efficacem habent, similiter faciendi, et quia tam multi sunt, qui vivunt mundo, genio, et cupiditatibus, facile quoque alliciuntur in societatem talium, et quandoque invito seu iis nolentibus, nam talis est sphaera eorum, quod hodie per vivam experientiam ostensum; quod factum ex permissione, ut sciretur, et scirent quales essent. 1748, 5 Aug. @a = magia (vox suecica)$