2742.
In genere tenendum, quod ii qui ex se omnia posse putant, inter praestigiatores seu praestigiatrices recensentur, talium dantur genera et species, non qui ex simplicitate, et qui dum agunt, intendunt
bonum proximo, et societati, sed qui ex astutia, et qui intendunt malum: quare tales ex se omnia et singula posse putant; et quia tales fuerunt in vita corporis, ut nihil prius amaverint, quam excogitare
modos, quomodo subjicere potuerint sibi alios, et imperare iis, ex causis ex se et ex mundo perplurimis, ideo {1} in altera vita, dum in alias potentias et in alias artes, et inter tales qui praestigiatores,
harioli, etc. vocantur [veniunt] {2},