Spiritual Experiences (Buss) n. 2743

Previous Number Next Number See English 

2743. Tales quia in vita corporis nihil prius amaverint quam talia, tam facile arripiunt artes, in vita corporis seu iis qui in corpore, ignotas, ut sint quasi spongiae, appositae ad aquas, ut illico non aliud exsugunt homini, cui adsunt, et spiritibus, cum quibus sunt, quam talia, ex quibus ea {a} obtinere possint, tum quoque bona vertunt in mala; sunt sicut venenosa animalia, sicut scorpii, ex quibus contritis et oleo mixtis, ad se arripiunt illico omne venenum vulneris, et sic porro. @a h.e. subjicere sibi alios, et iis imperare$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church