2744. Sicut unum narrare liceat, cum dormivi nocte, tales assidebant, et suis veneficis artibus cum iis qui circum fuerunt, loquuti sunt cum aliis, tanquam ego essem {a}, mea quasi loquela, et quidem tam simili, ut plures induxerint credere quod ego essem; et sic persuadere amant quae mendacia sunt, et destruere quae vera, et quidem cum tali solertia, ut spiritus etiam subtiliores, qui ad distantiam a me fuerint, persuasi putaverint me esse, et iis perinde est, sive prophana sive sancta sint, quibus mediis obtineant. @a intellexerim esset$