Spiritual Experiences (Buss) n. 2745

Previous Number Next Number See English 

2745. Hoc maxime superbiunt, quod subtiles esse possint, et intra sphaeram loquelae, seu in sphaera cogitationum intra loquelam, in qua sunt spiritus interiores, cum in sphaera ista innumerabiles sint, ut prius videas [2534-38, 2565-66]; ita transmittere se possunt, arte in vita corporis ignota, sed usque iis innata per intentiones continuas fere in vita corporis, ut se transmittere possint in sphaeram istam interiorem, et sic se eximere a societate eorum qui in sphaera exteriori sunt. De sphaera ista interori videas prius [2565-75, 2577-80], et perplura sunt, quae mihi ignota.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church