Spiritual Experiences (Buss) n. 2746

Previous Number Next Number See English 

2746. Sed ii, quia nihil pptius amant, quam per astutias attrahere animos aliorum spirituum per fas aut nefas, et sic nihil prius amant quam mendaciis {1} fallere, et simul artibus, seu doli generibus iis familiaribus, ideo cum evigilatus, cum adhuc essent in opere ita loquendi sicut ego essem, suis artibus, quas homo percipere non potest, si vulgarentur, et observarent, quod evigilatus in nocte, vellent mendacia fingere, et sic se eripere, quod cum observarent spiritus probi, quos fefellerant, inde ii succensentes, venerunt qui eos puniebant et quidem cruciatu ingenti, eos lacerando, per modum supplicii, de quo, ut reor prius [404, 1071-75], ita frustatim {2}, et ita minutim, per distractiones et per varias collisiones, ut nihil esset iis nisi laceratum, sic eos {3} dissolvere conantur frustatim {2} et minutim, sed spiritus dissolvi et perire nequit, sed fit cum cruciatu et dolore maximo. @1 sic J.F.I. Tafel; ms. mendacii$ @2 ms. frustratim$ @3 ms. iis$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church