Spiritual Experiences (Buss) n. 2755

Previous Number Next Number See English 

2755. Ut memoriae exteriores hominis seu eorum mentes sint vasa spiritualium et coelestium, etiam a Domino provisum est, quod nullus spiritus quicquam, et ne hilum amittat ab iis quae sunt ejus mentis naturalis et memoriae, et quod omnes tametsi angeli sint, remitti queant in status eosdem et similes {1} eorum, qui fuerunt vitae ejus in corpore {2}, ita si deficeret humanum genus, potuissent spiritus in similem statum remissi {3} inservire pro vasis, et sic perfici ordo. 1748, 6 Aug. @1 ms. statum eundem et similem ubi statum clarissime in status emendatum est$ @2 ms. corporre$ @3 sic J.F.I. Tafel; ms. remissae$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church