2756. De anima
2756. Cum angelis loqui datum est de anima, quod genus humanum hodie non sciat quid anima, et quod varias hypotheses sibi de anima, in ignorantia quid anima, forment, ideo instructus sum, quod si per animam intelligatur vita, quod tunc Dominus Solus sit vita, at si per animam intelligantur mentes interiores hominis, quod animae dicantur omnes istae organicae substantiae quae proximae sunt, et principia eorum quae in ordine consequuntur, sicut quod mens naturalis sit anima proxima eorum, quae proprie corporis sunt; quod mens spiritualis sit anima eorum quae sunt mentis naturalis, et quod adhuc intimior anima sit in homine, quae est anima eorum quae sunt mentis spiritualis, quam homo ignorat.