2766. Quod animalia bruta in ordine naturae vivant, et quod post mortem animae eorum vivere nequaquam possint
Cum spiritibus loquutus sum de brutis animalibus, quod in ordine naturae eorum vivant, aliter ac homo, qui contra ordinem vivit: quod animalia vivant secundum ordinem, inde confirmabatur in praesentia spirituum, cum quibus de iis loquutus, solum a pullis gallinarum et similium, quod pulli sciant matrem suam, sequantur eam, patiantur se ali ab ea, sub alas ejus {1} intrant, ibi oblectantur tute vivere, et si plures matres cum pullis, et quidem in uno loco, usque pulli non confunduntur, sed sciunt matrem suam, sic ut sphaera amoris cujusdam conjungat eos cum matre sua, quae {2} praeter innumera alia, confirmant, quod a prima nativitate in ordine naturae suae, qui dictat eis, vivant: aliter (2768.) {3} vero homo, mater et pater si sciant quod liberi eorum sint, vel si putent quod sint tametsi non sint, usque amant eos ut suos, sic ut nulla sphaera amoris, praeter quod putent ad se pertinere, eos conjungat, quam sphaera amoris sui et mundi; nec liberi agnoscunt parentes, nisi instructi, secus ac bruta animalia, quod manifestum indicium, quod vita hominis contra ordinem naturae sit, praeter alia innumera. Hoc agnoverunt etiam boni spiritus, quod verum. @1 ms. earum sed vide indicem ad Bestia$ @2 ms. quod$ @3 2767 deest$