2771. Quod cognati, amici, socii in altera vita se inveniant {1}
Ex satis multa experientia discere datum est, quod suos cognatos, amicos, socios et notos, etiam qui {2} modo in vita ex fama iis cogniti fuerunt, in altera vita inveniant, et cum iis colloquantur, et quoque primam societatem habeant; nam in altera vita nihil quicquam facit distantia, qui dissiti sunt 1000, vel si foret 1000,000 milliaribus, iis sunt prope, imo quisque secundum suam vitam, sic ut possint proxime adesse; quare cum ita est, quod cognati, parentes, liberi, amici, socii et noti quocunque modo se inveniant, maxime infaustum est iis, qui {3} odio quosdam in vita corporis habuerint, etiam ii conveniunt, et exercent sua odia, cum maxima molestia, et infaustitate eorum, qui odio habuerunt; nec quicquam impedit multitudo animarum, quod permulta experientia discere mihi datum est; quare caveant sibi ab odiis, vita eorum est ita similis vitae eorum in corpore, quoad vitam, ut non sciant quam quod in vita corporis sint. 1748, 8 Aug. @1 post titulum apparet manu B. Chastanier additum vide etiam 2904.$ @2 J.F.I. Tafel: "qui pro de quibus"$ @3 sic ms.$