Spiritual Experiences (Buss) n. 2804

Previous Number Next Number See English 

2804. Sed quod naturam hominis concernit, quamdiu est in corpooe, retinetur quidem omne, quod usquam illatum est ab infantia, et sic formatur, sed tempore vitae ejus variatur {1} usque ad ultimam vitae horam, per ea, quod plura adjecta sint, quae separent ideas communes, quae aliunde {a} eas flectant {2}, ita versus bonum et verum, nam ideae continue, dum vivit homo, locupletantur vel malis, vel bonis, et sic quasi vel condensantur sicut aqua stagnans, vel diluuntur. 1748, 13 Aug. @1 ms. est variatur$ @2 sic J.F.I. Tafel; ms. flectat$ @a hic intellexerim alibi vel alio$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church