2805. Non aliter concipi potest status mutatio post mortem, quam quod adjiciantur extra ideas ea, quae faciunt, ut tandem anima ejus possit interesse societatibus bonis; at in vita corporis, quod implantentur intra ideas, 1748, 13 Aug.; inde {1} constare potest, quare in Verbo Domini toties monitum sit, ut quamdiu tempus est, antequam clauditur janua pro iis qui vocati ad convivium, ut resipiscant, et comparent sibi oleum in lucernis [Matth. XXV: 1-13]: tum quid significat, quod sicut lignum cadit, ita manet [Eccl. XI: 3]. @1 ms. Aug: inde$