Spiritual Experiences (Buss) n. 2808

Previous Number Next Number See English 

2808. Si in mundo sphaera cogitationum sui amoris et sui lucri abesset, quod insaniae essent omnes

Vidi insanam in platea, et dabatur cogitare et dicere spiritibus, sic etiam percipere, quod si externum illud abesset in homine, quod conformatum est ex amore sui, et lucri, proinde sic pudor, qui illa spectat, tunc omnes similes essent cum varietate insaniae secundum cujusvis naturam a se comparatam, cogitationes tales sunt, quales insanae istius, quae apud eam non coercebantur, quia paupera et laceris vestimentis, inde constare potest, quales sunt spiritus in altera vita {1}, ubi tale externum ademptum est, et cogitatio solum regnat, nempe quod merae insaniae, si non a Solo Domino gubernarentur, sic ab Ipsa Sapientia et Intelligentia. 1748, 13 Aug. @1 ms. vitae$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church