2809. De vita aeterna, seu vita post mortem quod sit finis
Loquutus sum cum spiritibus, quod in vita corporis finns omnium cogitationum et actionum humanarum esse debeat propter vitam post mortem, seu vitam aeternam, nam quod aeternum est, illud est, et quod in vita corporis, ne quidem est, nisi propter finem aeternae vitae, ideo illuc omnia cogitata hominis dirigi debent, quod quia idea spirituali perceptum et cum idea spirituali pronuntiatum, a spiritibus confirmabatur, ut veritas constans. 1748, 13 Aug.