2840. Quod spiritus mali putent se multum posse
Saepe dixerunt spiritus mali, quod multum possint, et praevaleant, ita se jactant ubique loci, nam putant ita, secus prorsus ac boni spiritus, et angeli, qui credunt quod nihil possint, quodque Dominus possit omnia et singula: spiritibus malis quoque mihi datum est respondere, quod nihil usquam possint, quod et mirati, et quo indignati et irati, et quia non aliter scire possunt, quia non in fide, iis dicere datum est, non solum quod ex se modo organici sint, et nullius vitae, sic mortui ex se, [sed] hodie quoque, quod si iis non daretur ita putare, quod omni vita sua privati essent, utque tenerentur in vita, et sic emendari possint, quod iis permittitur ita putare, imo iis dantur affirmantia, per effectus, qui per eos eduntur, sic ut si {a} viverent, in tali opinione teneantur. 1748, 17 Aug. @a h.e. ut$