2841. Quod naturalia et corporea separata a spiritualibus et coelestibus, putrescant
Dicere dabatur spiritibus, quod mundi gaudia, mundana et corporea separata a spiritualibus et coelestibus, non aliter se habeant ac extravasationes sanguinis, ut solet in vulneribus, pustulis et similibus, in quae colligitur lympha et sanguis extravasatus, et tandem putrescit (blifwer wahr {a}) nam separata sunt a fibris, similiter cum jucunda corporis et naturae separantur a suis principiis spiritualibus et coelestibus: quod per ideam spiritualem dabatur repraesentare, et agnitum ab iis. 1748, 17 Aug. @a = pus fit (verba suecica)$