Spiritual Experiences (Buss) n. 2850

Previous Number Next Number See English 

2850. Quod homo mirabiliter ducatur, non reflectat super aliud quam quod status ejus est, in quo est {1}

Ex iis, quae prius observata {2} [2843]--quod {3} immundi et mali spiritus, super aliud nihil reflexerint, quam super excrementa, sordes, intestina, quia in statu eo sunt, ut inde jucundum eorum inveniant, et quicquid circumcirca erat, non viderent, quia non super ea reflecterent, ut super domos, et plura, quae objecta praesentia oculi erant, proinde quod viderent ea, quae abscondita ab oculis meis essent, imo quae ita abscondita, ut non nisi odore possent sentiri, quae ad latus, sicut quoque accidit--exinde {4} sciri potest, quod qualis {a} homo est, et in quo {b} statu est, et quomodocunque circummoventur oculi ejus, et quicquid audit, imo quae {c} loquitur et cogitat, usque super alia non reflectat, quam quae ejus jucundum et studium aufert, caetera ei quasi umbrae sunt, rejecta quasi ad latera longe, ut videat et audiat, et non videat et audiat. 1748, 18 Aug. @1 ms. est est$ @2 sic J.F.I. Tafel; ms. observatum$ @3 ms. observatum, quod (vide annotationem mox supra)$ @4 ms. accidit, exinde$ @a = qualiscunque$ @b = quocunque$ @c = quaecunque$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church