Spiritual Experiences (Buss) n. 2851

Previous Number Next Number See English 

2851. Exinde scire potui, quomodo spiritus mali ex ideis memoriae merae, quisque secundum suum statum et suam naturam exemerint ea, quae usquam in idea composita tale fuerunt {1}, quod eis congruit, quidam remota, imo remotiora, quae longe a latere ideae fuerunt {2}, ex quodam objecto cogitationis, auditus, vel visus, illuc quoque allata {3}; nam ideae memoriae ita se habent, ut iis {4} adsocientur successive permulta, et quidem etiam aliena, suntque ideae sicut campus multarum rerum, ex objectis sensuum et cogitationis compositae, sic adsociatae, sunt quasi consortia perplurium, et quomodo consociatae sunt et associatae ideae simpliciores, et quales sunt, talis est homo quoad {5} ideam istam; cumque (2852.) homo post mortem corporis inter spiritus tales est {6}, tunc quisque secundum suam naturam eximit quae suae indolis sunt, ita laceratur homo, patitur, angitur, et subit plura genera doloris, angustiae, cruciatus, molestiae, verbo spiritus mali apud me, ex ideis compositis meis, extulerunt ea, quae longe dissita erant a centro ideae, et hoc perpluries, quod quandoque multum miratus; res tamen se non aliter habet, ac id quod allatum est de objectis [2843], quod immundi spiritus viderint quae non vidi, et oculos meos ad sordes, ubicunque essent juxta pedes, ad latera, longe inde [auferrent], et [id] quod non potui non prorsus ignorare, nisi tales id nossent, sentirent, et sic viderent. 1748, 18 Aug. Causa est, quia removent omnia, sic ut non videant, et quidem abhorrent, quae non congruunt immundis eorum jucunditatibus, quare quae non conveniunt, ut munda et bona, ii rejiciunt ad latera, sic ut non solum iis sint umbrae, sed caligo, et frigus, quasi mors. @1 sic J.F.I. Tafel; ms. fuit$ @2 sic J.F.I. Tafel; ms. fuit$ @3 sic J.F.I. Tafel; ms. allatum$ @4 ms. se$ @5 ms. quoad$ @6 ms. sunt$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church