2868. Quod cogitatio exhalationi similis percepta a spiritibus, et per talem ducti
Loquutio cum spiritibus exstitit diversimoda, a loquela simillima humanae et linguae cum actione manifesta in linguam et organa loquelae, tum loquela cogitativa sicut cogitatio loquens, ad puriorem hanc, quae est cogitationis interioris, cujus cogitatio non percepta mihi nisi per speciem quasi exhalationis, seu exhalantis cogitationis ex interiori, sic loquelae sunt intermediae perplures, quarum multis loquutus sum.