2869. Quod hanc loquelam attinet, nempe exhalativam quasi, spiritus qui in multa altitudine supra caput, percipiebant eam quam distincte, et loquebantur ea {a}, quae sic cogitabatur, quod miratus, et quidem satis temporis, percipiebant etiam quod apud me quasi exhalativum loquelae esset: et observabam quod spiritus ducerentur ad loquendum per eam, sic ut non aliter loqui potuissent, quod cum animadverterent, et ego iis dicerem, quod non aliud loquerentur, quam ad quod adducti loqui, ita non a se, indignati: quod quoque pluries factum, iis ostensum, et observatum. 1748, 21 Aug. @a = ea$