2872. Quod spiritus mali non desistere possint, quin aggrediantur bonos
Spiritus mali continue aggrediuntur, variis modis, dolis, astutia, malitia, temeritate, bonos et ea quae verae fidei sunt: boni spiritus non aggrediuntur, nisi se defendendo, quod continue observavi; interrogabantur mali spiritus, qui incutiebant umbram et contemtum iis quae scribebantur, num possent desistere, aggredi, dicebant "non," quare iis dicebatur, si relaxatur iis eorum natura, quod non desistere possint, at si tenentur in vinculis, quod possint, hoc non volunt admittere, tametsi probe sciunt, quod ita se res habeat; verbo ut primum iis relaxatur vinculum, ruunt in omnes dolos, astus, malitias, crudelitates, et nefanda, quantum iis relaxatur, quod multa experientia mihi scire datum est. 1748, 21 Aug.