2873. Sermo cum Abrahamo, cur Judaei nascerentur, ac viverent, cum tamen propter infidelitatem eorum damnantur
Abrahamus hodie adfuit, et inspiravit plura, ad impediendum ea quae scriberentur, cum quo passim loquutus, tum etiam de eo, quod rejiceret culpam in Dominum, quod nascerentur Judaei, multiplicarentur, et damnarentur, cum satius fuisset iis non nasci; et quod {1} is quoque talis esset, et tam diu, rejecit culpam quoque, ut esset ideo, ut is reciperet {2} Judaeos, qui credunt in eum, et sic abstraherentur a phantasia sua: sed responsum tulit, quod ii in causa sint, et in causa est, nusquam Dominus, Qui omne bonum inspirat omnibus, et omnes salvare vult, sicut ei, qui tamdiu ibi fuit, notissimum (2874.) est, quare quod ii tales sint, et is talis sit, in causa {3} ipsi sunt, et quod nascerentur, non solum Judaei infideles, sed etiam plurima pars Christianorum {4}, qui nec credunt, ut et totus orbis malus, hoc praevisum est, et quia tales, unus nasceretur ut alteri esset remedium, nam malum malo curatur, sicut notum est in tentationibus aliisque similibus, quod quia praevisum, nec aliter fieri potuerit; cum mundus talis nasceretur, et id unicum esset, propter finem ultimum et optimum, sequitur, quod contra Divinum loquatur, qui aliter loquitur et sentit: haec per ideas spirituales et mihi tunc quoque inspiratas melius intellecta fuere, et coelitus confirmata. 1748, 21 Aug. @1 imperfectum in ms.$ @2 ms. recipereet$ @3 imperfectum in ms.$ @4 ms. Christianiorum$