2877. Sermo cum spiritibus, quod interiora quae iis non apparent, omnia sint
Spiritus iidem dolosi [aderant] {1}, cum de Ecclesia repraesentativa scriberetur, quod externa modo essent, per quae repraesentarentur sancta interna, [quidam] dicebat, quod intelligere ea non posset, tametsi intelligere posset, sed per ideas et repraesentationes spirituales et visuales ei respondere datum, quod modo thecae et extima tegumenta sint, quae videmus, cum interiora sint, quae omnia eorum sint, sistere ei dabatur arborem, cujus modo folia apparent, tum pomum, quam modo externis {2} videmus, cum tamen intus in ea sint fibrae arborum similes, si explicantur, sint succi, puriores {3} et puriores, sint thecae seminum, sint semina quae intus recondunt purissima ejus, haec non videmus; talis est ejus cogitatio, modo externa quaedam cuticula. 1748, 21 Aug. @1 vide autem indicem ad Dii, Judaei, et Repraesentatio ubi singularis$ @2 aliquantulum imperfectum in ms.; J.F.I. Tafel externe substituit$ @3 imperfectum in ms.; J.F.I. Tafel purior$