Spiritual Experiences (Buss) n. 2887

Previous Number Next Number See English 

2887. De quodam qui putabat absurdum esse quod spiritus alibi sint, quam in loco ubi apparent

Quidam spiritus infundere aliis volebat, quod absurdum esset dicere, quod spiritus alibi esset, quam prope me ubi apparet, sed respondere ei datum, quomodo fieri potest, quod is qui {a} forte mille milliaribus distantia a me sepultus est, et usque penes me sit, in eodem loco, tam cum essem in uno ac altero regno, nec quidem inde a loco suo removetur, ubicunque sum? ad quod nihil respondere potuit. 1748, 22 Aug. @a legerim quis$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church