Spiritual Experiences (Buss) n. 2888

Previous Number Next Number See English 

2888. De spiritibus malis interioris mundi spirituum tum quod resistendi malis, etiam cum violentia, datur copia

Hodie sicut saepe prius, mali spiritus et genii acutis {1} suis quasi cogitationum spiculis, quae nemo hominum scire, proinde nec credere [potest] {2} quod talia sint, seu quod tales spiritus dentur, continuo me lacessebant, et quidem me in jucundioribus meis tenentes--sic {3} erat genus eorum qui praemeditato agunt, sed spiritus, non genii, qui pejores sunt--ii {4} nihil aliud faciunt, quam interiori cogitatione agunt, ea, quae non in hominis cogitationem manifestam veniunt {5}, solum in cogitationis ideam ut effectus, sic ut homo non scire potest, quod a talibus ingesta sint ideis cogitationis eorum {a}, nam ab effectu, dum est in effectu, concludere nequit, nisi sciat; tales sunt dolosi et mali in interiori spirituum mundo, nempe quod minimae cogitationum ideae apud hominem, quae putantur et vocantur ab eo simplices ideae cogitationis, sint eorum effectus, quod ex satis multa experientia et viva nosse mihi datum est: homo, dum homo est, quamvis talis, usque non novit, quod tales cogitationes interiores naturales dentur, cum spiritus fit in altera vita novit, cum talis est, num in tali effectu {6} quidem mali et dolosi sunt, nam tunc in talium cogitationum exercitium manifestum veniunt, et sciunt. @1 J.F.I. Tafel oculis$ @2 sic J.F.I. Tafel$ @3 ms. tenentes, sic$ @4 ms. sunt, ii$ @5 ms. venit$ @6 valde imperfectum in ms.$ @a h.e. ejus vel potius suae$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church