2891. Addebatur {1}, quod non odium sit nec vindicta, nam eodem momento quo cessant, nihil mali eis {2} fit, sed bene acceptantur, et possunt amici esse; quod iis dein dictum est; ut scirent quod fiat a Domino servis absque odio et vindicta. Nam tale est aequilibrium, ut dum homo, qui est servus Domini, videtur sibi ex iracundia resistere, quod {a} spiritus tales sint, qui operantur id {3} in eum sicut in eo, ex quadam jucunditate ex odio aut vindicta, sic putantes quoque ex semet, ut non aliter sciat quam quod ex semet, cum tamen ab iis, qui putant id posse ex suis viribus. @1 ms. Aug: addebatur$ @2 sic J.F.I. Tafel; ms. ei$ @3 in ms. ed in id emendatum$ @a legerim tunc$