2892. Quidam mecum loquutus est, dicens, quod is fuerit, addens, quod operari possit per cogitationum {1} interiora, et non sciat, quomodo talis potuisset esse, cum in vita corporis nusquam ita cogitaverit, sed habuerit modo cogitationum {2} simplices ideas, et nunc percipit quod in interiore sphaera sit, nempe quod simplices ideas ex multis suis apud alios efficiat, quod vocat adimplere unam alicujus ideam multis, quae homo, aut spiritus, qui unas tales ideas habet, nescit. 1748, 23 Aug. @1 J.F.I. Tafel cogitationis$ @2 ms. cogitationum$