2918. Quomodo etiam homo ad bonos fines, etiam ducitur a malis
Observatum hodie, quod spiritus mali, qui regebant cogitationes, quod infunderent fines seu usus, apud eos, propter malum, sed a Domino ad finem bonum, sic ut vix apparuerit malorum intentio, solum enim hoc seu hunc aut eum usum volunt ex malo fine, sed usus determinabatur a Domino ad finem bonum, sic ut vix perciperetur malorum intentio seu finis; ita per malos spiritus a Domino regitur homo ad bonum. 1748, 25 Aug.