Spiritual Experiences (Buss) n. 2919

Previous Number Next Number See English 

2919. De probitate ex timore

Erat quidam (Abram) qui cum in timore esset, ad me ad tergum aufugit, ibique se recondidit, et erat satis probus, cum quo tunc loquutus de probitate, quod probitas sit timoris, tum cum jacturam timent suae vitae, et sui honoris, cadunt in probitatis speciem, quae est timoris, et cum talis erat, putabat quod quoque probus esset, sed non percipio quod velit bonum, vera probitas et bonitas est Domini, quae manifestatur per id, quod omnibus bene velit, in probitate timoris teneri possunt, imo probitas ista augeri usque ad adorationem Domini, sed mox ut extra timorem sunt, redeunt ad malitiam; quod in praesentia ejus scriptum, et confirmatum; nam probitas vera seu bonitas debet esse in statu nullius timoris. 1748, 24 {1} Aug. @1 sic ms. fortasse pro 25; vide annotationes ad 2923, 2924, 2931, 2932$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church